- BIGA
- BIGALunae sacra, sicut quadriga Soli. Seneca Agamemn. Actu 4. v. 817.----- Et tuas lentèRemeare bigas, pallida Phoebe.Trahere eam fingebantur equi, tauri, muli vel cervi, quorum alter albus, alter ater: sicur Solis quadrigam equi quatuor, de quibus suô locô. Vide Farnab. ad senec. d. l. Utriusque generis certamen in ludis Circensibus apud Roman. usitatum, cuius formam et schema videas apud Philandrum Annotat. in Vitruvium. Certè apud Homerum Bigae sunt, quibus Heroes curule certamen peragunt, ut ex istis liquet de Menelai curru, Il. ψ. v. 294.--- Ὑπὸ δὲ ζυγὸν ἤγαγεν ὠκέας ἵππους,Αἴθην την` Ἀγαμεμνονέην τὸν ἑόντε Πόδαργον.--- Sub iugum autem egit celeres equos,Aethamque Agmemnoniam, suumque Podargum.Ibique Poeta duorum tantum meminit equorum, dextri scil. et sinistri iugalis. Et verisimile est, in Nemea quoque ludos Archemoro ab Argivis Heroibus primum factos, Bigu, non quadrigis fuisse celebratos etc. Postmodum Trigae adhibitae et duobus subiugis equis alius extra currum adnectebatur, quem παρήορον dixêre. Tandem Quadrigae in usum receptae sunt, ut infra dicemus etc. Bigâ, signati olim Romae nummi, qui inde Bigati dicti, ut mox dicemus. Plura hanc in rem vide infra in voce currus. Hoc unum addo, quod Plinius habet, de primo Bigae inventore, l. 7. c. 56. cui tit. Quid quisque invenerit in vita: Equô vehi Bellerophontem. Froenos et strata equorum Pelethronium. Pugnare ex equo Thessalos ---- Bigas primum iunxit Phrygum natio, quadrigas Erichthonius etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.